Spiritual Experiences (Buss) n. 5946

Previous Number Next Number See English 

5946. DE AFRICANIS Perductus sum a Domino per mutationes status circiter dimidiae horae, quod excedit, versus meridiem, usque ad Africanos sapientiores, et datum est loqui cum illis de variis, et ex sermone cum illis, datum est percipere, quod vera Ecclesiae sciant in se, percurrebant varie illa quae scivi et dixerunt quod omnia illa sciant, et plura, opinatus sum quod essent de illis qui quidem percipiunt vera coeli cum audiunt alios, sed usque quod non loquantur de illis, at apperceptum quod etiam de illis loquantur; loquutus etiam cum illis de cognitionibus quae sunt repraesentativa et correspondentiae, de illis parum sciverunt, sed ostensum illis quid ad sapientiam et ad felicitatem conducunt, cum nempe conjuncta sunt; ostensa sunt varia de illa re, quae etiam illos multum delectaverunt: porro instructus sum ubi illorum optimi, quod nempe ad latus versus mare, plus quam dimidium regionis, cum hac paene forma, quod nempe optimi eorum sint in toto tractu DE,* sed quod pejores qui versus Mare Mediterraneum H, etiam ad Caput Bonae Spei F; sic ut regna optimorum sint DE: at qui versus DB, quod est versus Asiam, quod non sapientes sint, et quod ab illis, qui inde veniunt, infestentur, quia loquuntur quae non percipiunt: similiter paene ad C, et quod pejores adhuc versus A ubi Aegyptus. Dicebant quod in magno illo tractu DE colant omnes Dominum, et quod instruantur a multis qui communicant cum angelis coeli, quod communicatio non sit per loquelam ab angelis, sed per interiorem perceptionem, quod illi sint eorum instructores, quos probe cognoscunt ab aliis. - Dixerunt etiam quod ex Europa non admittantur ad illos, et si illuc veniunt, et non servire volunt, dimittantur inde per viam ad B, et quod illis vendantur; sic ut sint tuti ab infestationibus. - Quando illuc veniunt aliqui ex Pontificia religione, dicunt quod sancti sint, sed mox examinantur, et percipiunt quod nihil veri sciant, minus percipiant, quare vel non admittuntur vel mittuntur versus Asiam, ut reliqui. Dein acceperunt Verbum, quod legebant, et cum legerent primum nhil sancti perceperunt, postea sanctius et sanctius, et dederunt dein id suis instructoribus, qui dicebant quod id habeant, sed quod non divulgaverint; dicebant illi, quod dictarent id hominibus in Africa, cum quibus communicationem habent, sicut Dominus ducit: inde patet quod nunc ibi revelatio. - Postea etiam datum est eis opus DE COELO ET INFERNO, quod etiam recipiebant et reservabant: similiter etiam DE ULTIMO JUDICIO et DE TELLURIBUS IN UNIVERSO et quoque DE EQUO ALBO, dein DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE,** ut illa quae vident utilia, eligant. - Erat ibi tranquillum, quia in ordine. Quidam comitati ad Christianos, ubi Verbum, et apperceperunt, quod nihil veri ex bono percipiant; et perducti ad quosdam anglos, et perceperunt quod non recipiant, pauci ex aliqua intelligentia, et vix ullus ex perceptione. Porro in spiritu deductus sum ad alios in Africa, qui tractus notus est Europaeis, et in mappis vocatur Aethiopia, ubi habitant in tentoriis, gens bona. * Diagram; hujus rei videas ab editore in The New Philosophy 1978 indagationem, sub titulo "Reflections on Africa" ** h.e. De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Coelesti


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church