5947. De influxu Verbi in Coelum et communicatione cum gentibus Erant apud me Africani habitantes in Abyssinia Africae, et dictum est, quod in terra illa sint plures psalmi facti a viro pio, qui in templis eorum cantantur, qui psalmi simili stylo conscripti sunt quo Verbum, et quia spiritus inde nesciebant quod Verbum nostrum influxum haberet in coelum, apertae sunt illorum aures ut audirent cantare in Templo eorum in terra aliquem psalmum ibi, et quoque datum est mihi audire, canebant de Deo uno, redemtore humani generis, et illi spiritus tunc afficiebantur cordis affectione, ut similiter eum cantarent; et mox aures eorum occlusae erant, ut non audirent cantum e terra eorum, qui usque perstabat, et tunc afficiebantur spiritus ex cantu multo gaudio, dicebant quod quandoque illis tale gaudium, et quoque intelligentia, sed nescierant quod illa inde esset, simile etiam cum Verbo. [2] - Percepi etiam tunc gaudium angelorum qui in coelo Christiano, per communicationem, unde patuit quod communicatio esset totius coeli ex Coelo Christiano ubi Verbum, et sic quod Verbum sit ex quo sapientia et interius gaudium, communicatio est sicut communicatio lucis, et sicut in corpore humano communicatio omnium viscerum a corde et pulmone.