Spiritual Experiences (Buss) n. 5948

Previous Number Next Number See English 

5948. De Ultimo Judicio super reformatos et de pietate Judicium super reformatos diu perstitit, quoniam illi communicationem habebant cum angelis coeli per Verbum, ordinationes eorum ideo diu perstiterunt, tum quia communicatio inde ab illis est cum gentibus circum circa, lux enim inde propagatur. [2] Omnes ex illis qui non habuerunt jucundum alicujus usus, illi quia non potuerunt aliter quam permittere ut cogitationes eorum vagarent circum circa et determinari ad mala, non potuerunt esse in societate cum aliis, nam Dominus influit in jucundum usus cujusvis boni, quare omnes illi cupiverunt exire societate ubi erant, et se circumspicere, et communicare cum malis, quapropter omnes illi e societatibus egressi sunt, ac ut primum extra societatem erant, coeperunt cum malis habere communicationem, et machinari varia mala, ideo ejecti sunt, et hoc perstitit diu. [3] Inter eos etiam fuerunt perplures qui pietatis vitam egerunt, et inde crediderunt se recipiendos in coelum prae aliis, sed quia non aliquem usum amaverunt, ejecti etiam sunt ad cohortes, manifestati per id quod cum insufflarent in tergum meum, quod infligerent varium dolorem et variam motitationem in pectore, tam in cordis pulsum quam in pulmonum, inter eos Aulaevil et Rosenstolpe, et hic quia injustum fecerat propter amicitias, et in eo continuavit, dolorem inflixit tempori, ossibus circum circa, et parum etiam dentibus, erat prorsus naturalis. Aulaevil adhuc plus. [4] Illi qui pietatis vitam egerunt, et pro doctrina sua habuerunt, quod charitas sit omne, et tamen vixerunt absque usibus praestandis, solum pie orando, frequentando templa et similia, illi dolorem incusserunt brachio dextro et scapulae dextrae magnae, et enisi sunt editius quam alii, illi ad cohortes ejecti sunt, indignabundi quod pietas et charitas ore nihil facerent. Plura sustinui ex his et ex illis; et omnes illi secundum jucunda amoris sui et mundi, et secundum jucunda faciendi mala dejecti sunt in inferiora, ubi tandem pietatem rejiciunt. Diu etiam perstitit separatio pontificiorum a reformatis, et omnibus et singulis determinatae sunt viaequas irent ad suas societates. Praecipuum omnium fuit, ordinatio secundum ideam de Divino, et secundum ideam de Domino, ordinatio bonorum, hoc variis modis exploratum est. Abacti sunt qui se vocaverunt filios Dei, et fratres Domini, et instructi, quod ita non deceat dicere et credere, sed quod ita dicantur a Domino, et non dicturi ipsi, sunt enim omnes servi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church