Spiritual Experiences (Buss) n. 5949

Previous Number Next Number See English 

5949. De Russis Visus est Czar Peter, et loquutus cum eo in somnio, postea apparuit inter Russos, et tunc ostensum est quales Russi sunt; cum credunt quod ille potestatem habeat in vitas eorum et in possessiones eorum, ita quod non eorum sint, sed quod sint illius, quod etiam illi fatentur coram illis,* audivi illos una cum Czare, qui dixit quod omnia eorum sua sint, quia regio ejus, sed contradixi, quod non ejus sint, et quod opes illorum non ejus sint sed eorum, et quod non jus habeat in vitas eorum, sed quod tantum ex suis daturi sint, quantum ad tutelam regni, et non amplius, et quod vita eorum sit a Domino, et quod sub lege sint, et Czar quoque sub illa; et ostensum cum Czar vellet habere omnia eorum, quod etiam omnia dent, colunt eum sicut suum deum. Praeterea ostensum est, quod non aliquem dolorem infligant tempori dextro et dentibus sicut Christiani quod miratus, erant ab illa parte, et nihil doloris ab iis sensi; sunt absque amore sui, sed usque fures sunt, et ut sibi comparent pecunias, omnia audent et faciunt. * sic ms. fortasse pro illo


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church