Spiritual Experiences (Buss) n. 5950

Previous Number Next Number See English 

5950. De Prophanis Profani inferna sua habent in occidente procul versus meridiem ibi, profunde; quando prophani fiunt, non amplius sunt homines, nam apparent in luce coeli ut sceleta adusta, quare nec nominantur in genere faeminino nec masculino, sed in neutro, thet;* per gradus amittunt vitam humanam, et fiunt sicut larvae, et apparent sibi volitare in aere, jam sicut faeminae, jam sicut mares, jam sicut infantes, in aliis formis, una visa est ita volitare, et tunc nihil cogitationis habet, est enim in infernali phantasia, unde ita apparent; visa etiam est sicut vir nigricante facie, in obscuro, ita quoque obscuratur per gradus facies prophanorum. * h.e. det (orthographia antiqua suecica) = id (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church