5951. De Anglis Angli tali genio sunt, ut si aliquid scriptum quod non approbatum ab illis de quibus semel opinionem ceperunt, non videant ibi nisi quam literam, seu sensum literae et non communem sensum, seu sicut qui audit loquentem et modo attendit ad voces loquelae et ejus concinnitatem, et non sensum loquentis; at cum aliquod scriptum approbatum est ab illis de quibus ceperunt opinionem, tunc non vident sensum literae, sed sensum communem, sunt tunc quasi in illustratione de re scripta, sic ut approbatio det illis illustrationem. Inde est, quando aliquid laudatur ab illis, [quod] tunc comparetur id a millibus, at si non laudetur, non comparetur ab aliquo, vix ab uno in toto Regno: tam similes sunt sibi omnes.