5952. De Graecis et Mahumedanis De Domino Erant apud me plures ex Graecia, qui habitant cum Mahumedanis, questi sunt de Mahumedanis, quod dicant ad illos frequenter quod colant tres deos, sed illi respondent quod colant unum Deum, et quod tres sint unum, sed usque persistunt quod sint tres quos colunt, quoniam nominant tres et cogitant tres, sed usque respondent quod colant unum Deum, cum quaerunt quem Deum ex tribus, respondent quod omnes simul; Mahumedani non recedunt ab hac infestatione, priusquam respondent, quod modo sint nomina unius Dei, tunc acquiescunt. - Postea erant apud me Mahumedani inde, et interrogaverunt de tribus nominibus unius Dei, tunc dicebam quomodo se res habet, quod nempe Christiani hoc ceperint ex sensu literae Verbi, ubi tres nominantur, cum tamen sunt nomina unius Dei: dicebant quod etiam habeant Verbum, sed parum id legant, credunt quod Dominus noster sit Maximus Propheta, sed dixi quod a Deo natus sit, et quod hoc in Matthaeo et Luca clare dictum, dicebant quod hoc prorsus nesciverint, et quod crediderint esse Josephi filium; postea narravi cur Dominus in mundum venit, non ut reconciliaret genus humanum Patri, sed ut Humanum Divinum faceret, et sic teneret coelos in ordine usque ad ultima, et genus humanum, ad quod alioquin Divinum non amplius potuit pertingere; his auditis tacebant, et multi acquiescebant. - Dicebam etiam quod Propheta in Verbo significet docentem vera et doctrinam veri, et ubi de Domino Ipsum Divinum Verum. - Quaerebant cur non Christiani erudiantur ex Verbo, quod non tres dii sunt sed unus, dicebam quod maneant in sensu literae Verbi, et quod illustrari nequeant, quia putant quod sola fides salvet, utcunque vivunt, et sic quod non conjungi possint coelo et inde illustrari; quod etiam Mahumedani perceperint ita esse, dicentes quod illi vivant secundum religionis suae praecepta, et quod ea ipsis leges sint; et quod non vitam agere secundum leges Divinas, sed solum spectare leges civiles separatim, hoc fatuum sit.