5954. De amore conjugiali Loquutus sum cum spiritibus [de] conjugio et ejus amore, et dictum quod amor conjugialis tantum fiat amor, bini unum, et tantum jucundum, tum tantum sapientia illis, et tantum coelum illis, et tantum homines sint, quantum in amore conjugis remote ab adulterio, seu a tali lascivo; comprobatum etiam ab angelis et bonis spiritibus; inde conclusum quales sunt qui non in amore conjugiali, quod nempe similes suibus et porcis quoad omnia, hoc confirmatum est per quod unus qui talis apparuerit sicut sus, et comederit cum jucundo excrementa.