5955. De Hirco seu Hircis Erat sermo de hirco caprarum apud Danielem [Cap. VIII], et dictum quod esset sola fides; ut evincerentur illi qui non crediderunt quod per hircum illa intelligeretur, visus est quidam qui prae aliis in sola fide, et quem omnes noverunt quod talis esset, et tunc ratiocinatus est et defendit solam fidem, et quod charitas nihil faciat, apparuit ille coram multis non ut spiritus sed ut hircus cum cornibus, et visus tunc similiter agere sicut describitur apud Danielem, per quod evicti sunt omnes quod per hircum illum et per hircos apud Matthaeum Cap. XXV [vv. 31 ad fin.] non aliud intellectum sit.