5956. De solertia calculandi in mundo spirituali Calculant etiam in mundo spirituali, habent ibi negotia, et habent famulitia, quae rationem reddunt, et his mandant illa quae vendunt et emunt, et hoc libellis vel libris ut in mundo, ibi cum inspiciunt tunc tam solerter subducunt et explorant illa, ut quod homines in mundo facturi sunt intra aliquot dies et septimanas, hoc illi intra quadrantem horae, vident illico ubi error, et ubi deceptus, vel neglectus; hoc non primum scivi nec potui credere, sed usque sumserunt calculos quos habui cum quodam in mundo, et statim viderunt quod ita esset; hoc fit ex eo quia visus spiritualis talis est ut momento possit percurrere, quod visus corporis intra temporis spatia. Inde est, quod servitia sint fidelia, quia statim possunt invenire ubi astus sunt.