5957. De quodam Monacho qui vixit in saeculo obscuro, anno...* Erat quidam qui venit a sinistro et inspexit in loca ubi fuerunt Monachi qui vixerunt in saeculis obscuris, quae loca erant anterius in occidente profunde, inde et dein ex loquela cum illo scire datum est quod inde fuerit, dixit quod cum ultimum judicium erat, ille tunc aufugerit, et postea vagatus est circum circa, et alii dixerunt, quod sicut fatuus esset, parum loquens, et [cum] interrogaretur de veris Divinis prorsus nihil sciret, sic ut esse plane stupidus, tametsi longo tempore in altera vita fuerant, dixit quod e mundo venerit saeculo undecimo,** et quod nunc vellet ad consocios, inde patuit quales sunt spiritus qui absque Divinis veris post tot saecula, et quod permaneant quales fuerunt, quod fiant stupidiores. * ms. Anno 11[] [crossed out] ** h.e. 1100-99