5958. De sola fide et de justificatione per illam quod nusquam conjungi possit cum charitate De autore duty of men Loquutus sum aliquoties qui scripsit in Anglia duty of men, is sibi similis est sicut in mundo, ita meditabundus de eo, sicut in mundo, quod conjungere velit solam fidem et justificationem per illam cum charitate erga proximum, scit enim quod in Verbo toties nominatur amor, facere, facta et opera, credens quod homo per solam fidem tandem veniat ad charitatem, tunc enim justificatus est, quoniam tunc, est quidam conatus ad bonum, putans quod ille conatus detur per solam fidem, per id quod tunc ducatur a Deo, et quod tunc sic non meritum ponatur in operibus, et quod sola fides operetur conjunctionem cum Deo, et quod Deus sic ducat primum ad charitatem et postea in charitate, hoc meditatur continue adhuc, et vult semper approximare, et quoque videtur sibi approximare, usque prope ad conjunctionem, sed cum ibi est, tunc aperiuntur ei oculi ut videat ubi est, et tunc videt quod prorsus in via procul a conjunctione sit, et quod via quam ivit fuerit per ratiocinationem plena falsis quae apparuerunt ut vera, et quoque audivit saepius vocem ab angelis, quod in via non veri sit, et quod nusquam possit fieri conjunctio, ostenditur tunc ei ab angelis quod sit tegmen et quasi antemurale, quod distinguit, quod nequaquam potest penetrare, et quod tale obstet ei in aeternum; sed usque in meditatione pergit continue, dixit mihi quod in mundo viderit alteram viam, quae est charitatis, et quod voluerit ire illam, sed ab antistite aliquo insigni dehortatus, et quod si non iret viam doctrinae de sola fide et de justificatione per illam, liber ejus non acceptaretur, quapropter illud persequutus est in meditationibus suis, et per apparentias varias sibi visus tunc est quod conjunctionem fecerit, sed quod nunc videat, quia in alia luce est, quod semper frustra; loquutus sum cum illo etiam per ideas spirituales naturales, et ostendi quod impossibile, et quod apparentia ex experientia plurium sit ex eo, quod illi qui charitatis vitam egerant, sed ex antistitibus suis hauserunt doctrinam de sola fide, illam opinionem solum in memoriatenuerint, sed usque non vitam secundum illam fidem egerint - quae vita est quod postea malum nihil damnet, et bonum nihil faciat, quia id ex proprio, ita in illo meritum - hoc illi non cogitaverunt, ita nec justificationem per solam fidem sed modo sciverunt, apud hos quia conjunctio est, ideo experientia ab illis sumpta est, et hoc addidit confirmantibus suis, de hac re multum cum illo loquutus sum, ostendendo quod apud hos detur conjunctio, et nequaquam apud illos qui vixerunt secundum doctrinam de sola fide et de justificatione per illam, et ostensum est, quod si illi etiam genuina vera scivissent quoad memoriam, quod usque nusquam conjunctio: vita charitatis est agere bonum, sincerum et justum, ex religione, ita quia praeceptum est a Domino in Verbo, per illam vitam fit conjunctio, quia fit applicatio ab homine, et inde receptio; homo debet illam vitam agere sicut ex se, sed usque credere quod a Domino, homo enim in principio quia est in obscuro non aliter cogitare potest quam quod a se, cum tamen est a Domino, quoniam Dominus semper praesens est et dat homini ita vivere, quantum applicat se, et quantum se applicat sicut ex se, tantum Dominus influit, et tantum homo recipit, et tantum conjungitur, at sola fides excludit omnem receptionem talem, quare nusquam conjunctio, ponit enim omne a parte Dei, et nihil a parte hominis, et homo non a Deo potest agi ad id, quando ex principio de sola fide vivit, et apud illos qui illa fidei applicuerunt vitae, credendo quod non malum damnet, et bonum non possit facere a se, et inde nec de malo nec de bono sicut a se cogitat, is qui sic vixit aliquantum, is dein nusquam potest perduci ad vitam charitatis et sic ad conjunctionem, peverterat enim suum rationale et spirituale, quod inverti postea non potest, aliter apud illos qui solum norunt illa sed non vixerunt secundum illa, seu qui non imbuerunt falsum illud ipsa vita sua.