5959. DE ATHANASIO Loquutus sum cum Athanasio, is dixit, quod non sciat suum Deum, quod quaerat Patrem, quaerat Filium et quaerat spiritum sanctum, ita tres, et nusquam inveniat, ita quod non possit invenire suum Deum, conquestus est valde de sua sorte; causa est, quia ille confirmaverat se in opinione de tribus Personis, at reliqui qui modo ex fide ejus audiverunt illa, et non confirmaverunt se in iis sicut ille, illi si vitam charitatis egerant, determinantur tandem ad agnoscendum Dominum pro Solo Deo, quapropter ex Providentia Domini est, quod pauci cogitent de eo, sed modo audiant, ex illo symbolo, et leviter retineant illa, nec confirment.