Spiritual Experiences (Buss) n. 5960

Previous Number Next Number See English 

5960. DE GOGO ET MAGOGO Fuerunt paene supra me qui ponebant omne in legendis libris piis, qui pleni precibus, et qui cantabant psalmos, credentes quod in illis omnis cultus consistat, illi quia supra me, exstinguebant omnem intellectum Verbi quoad sensum internum, et quoque hebetabant affectionem veri spiritualem, et circumsparserunt circum circa infra plures ex simili religione, qui quasi obsidebant, loquutus cum illis dein, et dixerunt quod solum legant libros tales, et quod habeant officiarios qui visitant illos in sua societate num diligentes sint in legendo; interrogati num non discant vera, dixerunt quod non curent illa, putantes quod influant a Deo, absque receptione et cogitatione de illis, ita absque cognitionibus, quibus addiscendis invigilarent; respondi illis quod absque veris homo sit vacuus, et quod lectiones et orationes ab illis sint sicut sonus ex vacuo, et quod omnino discere debeant vera, et quod debeant in opere esse, et non in tali otio, et perceptum quod tales essent Gog et Magog. Porro quales Gog et Magog sunt, constare potest a Rosenstolpe, qui legerat Verbum, Schriverum,* diligenter, frequentaverat templum, tum oraverat ardenter, et tamen nihil veri calluit, vix unum, nec intellexerat Verbum quoad unum doctrinae, et quod vita ejus fuerit injusti quia pro amicis judicavit, is inde apparet sicut stipes, vacuus absque spirituali vita, et perceptum quod tales sint Gog et Magog. * vide 4831


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church