Spiritual Experiences (Buss) n. 5961

Previous Number Next Number See English 

5961. De Dracone Sunt omnes dracones qui confirmant falsa per Verbum, caput constituunt, qui in pietate externa sunt et in nulla interna, seu qui ponunt omne salutis in cultu externo; corpus qui dicunt charitatem esse praecipuum salutis, et non vivunt vitam charitatis, posteriorem ejus partem qui fidem ponunt unicum salutis medium; caudam ejus qui solum Verbum legunt, et in eo ponunt salutem, at qui in nulla doctrina sunt, dicentes quod Verbum in litera doctrina sit, sed possunt sic defendere quicquid volunt; loquutus sum cum illis qui in legendo Verbo posuerunt unicum salutis medium, illi erant supra caput, dicentes quod curent ut omnes in sua societate diligentes sint in legendo Verbum, sed dixi illis, quod hoc non salvet, sed quod vivant secundum Verbum, et quod nemo vivere possit secundum Verbum, nisi in doctrina veri sit ex illo, aliter non sciant quomodo victuri sint, possunt enim omne vitae, qualecunque sit ex Sensu literae Verbi defendere, et sic patrocinari falsis, ostensum quoque quale Verbum in litera, sed quod qui in doctrina ex Verbo sunt, prorsus aliter videant Verbum et legant illud, ita intelligunt, et quod sic possint rationales fieri, aliter non; et quod lectio Verbi non audiatur a Domino, et ideo non conducat ad salutem, nisi in vita veri sint, et quod non possint in vita veri esse, nisi sint in doctrina ex Verbo; Dominus enim spectat cor et animam hominis, seu amorem et fidem, et qualia illa sunt, seu qualis homo, taliter auditur et recipitur Verbum, lectio Verbi absque illis est modo sonus absque cogitatione rationali seu spirituali; hoc perceperunt tunc, quia dictum est illis per ideas spirituales; dictum est, quod ii sint qui caudam draconis faciant. Dixerunt quod inde suam opinionem traxerint, quia noverunt quod singula Verbi conjunctionem habent cum coelo, sed responsum, quod conjunctionem habeat cum homine qui id legit, et talem conjunctionem qualis is est ex Verbo, quod scire possint ex eo, quod Verbum super tabula non habeat conjunctionem, ita nec apud legentem aliter quam qualis ille est in intelectu ejus et in affectione vitae ex illo. Praeterea fuerunt alii qui charitatem fecerunt unicum salutis medium, sed usque non sciverunt quid charitas, et nec vixerunt vitam charitatis, illi induxerunt dolorem brachio dextro. Fuerunt etiam qui tam charitatem quam fidem fecerunt salutis media, quae etiam explicabant, sed usque non vixerunt vitam charitatis, illi correspondebant adulterio sororis cum fratre. Omnes tales qui dracones sunt, correspondent adulteriis spurcis, de quibus apud Mosen. Qui fidem faciunt unicum salutis medium, forte correspondent cuti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church