5962. De Dippel et de Gustav Benzelst., qui possunt acute alios diffamare, sed nihil veri videre Creditum fuit quod Dippelius potuisset acute intueri res, ex causa quia acute scripsit contra plures, et in iis apparuit sicut is rem intelligeret prae aliis, sed exploratus, et inventus est quod nihil veri imo nihil rei possit intueri, sed solum alios diffamare; quare res quae ex illo erant, erant ridiculae, et fatuae, ut constare potest ex eo quod ignem dixerit esse spiritus, et plura alia; quia crediderunt, quod intellectus rei apud eum esset, ideo evocatus est Gust. Benzelstierna, qui inspexit Dippelium et dixit de eo talia, quae ille non potuit non assumere sibi, et illa dicta sunt ita acute, ut vix acutius, et tamen ille prorsus non potest aliquam rem intueri, inde manifestatum est, quales sunt qui acute possunt diffamare alios, quod usque ipse nihil videant; et quod jucundum diffamandi tale sit, quod comparatum est cum malitia infernalium, quae etiam tam acuta est, ut credi possit quod res possint intueri, sed usque ab intuitione veri remotissima est.