5963. De Russis Illi non sunt malitiosi prout reliqui in Christianismo, sunt in magna subordinatione, credentes quod omnia quae possident, non sint illorum sed Czaris, quia ejus regnum, quare cum is vult, aufert ab illis quicquid vult, et confitentur quid habent, et dant, similiter cum officiarii dicunt quod ejus mandato; in altera vita retinent illam fidem et in subordinatione illa vivunt, sed cum differentia, quod non Czaris sed Dei sint omnia eorum, eis data ut illis rite ad usus fungantur, quapropter si non rite illis funguntur, seu, cum male, hoc est si mali sunt, tunc auferatur ab illis pars vel omne secundum malitiam et abusum seu usum ad malum, quod etiam fit. Quandoque dicitur illis, quando nimis ponunt cor in pecuniis, quod aliquid ex pecuniis dent pauperibus seu egenis, quod licet aegre volunt, usque dicitur illis quod faciendum, quia ex mandato Dei, quod etiam faciunt, sed tunc post aliquod tempus plus accipiunt, nam benedicuntur. Quandoque dicitur illis quod exibunt locis suis quia mali sunt, sed tunc cogitant et dicunt quod mali sint apud illos, et quod illi faciant illos malos, quare inquirunt illos, et cum inveniunt, projiciunt illos in mare, unde nusquam redeunt, sic liberati ab illis remanent in suis possessionibus: quapropter postea dum appercipiunt quod incipiant mali esse, nempe concupiscere aliorum bona, et cogitare aliquas artes surripiendi aliis sua, tunc appercipiunt quod mali in propinquo sint, a quibus ideo, cum admoniti, expurgant societatem suam; mali inveniuntur plerumque in certis locis, plerumque ad latus maris. Fuerunt Russi aliquoties apud me, et per illos arcebantur mali ex Christianismo, in obedientia erant, et modesti, sic ut multo meliores fuerint illis, causa est, quia in affectione bona possunt teneri ex eo quod in obedientia et subordinatione sunt, nec adspirant ad alta, et sic deteneri possunt a proprio voluntatis; sed parum intellectuales sunt.