5964. De Verbo in Coelo Quaedam societates ibi habent Verbum scriptum quoad plura secundum sensum spiritualem, ubi pro nominibus personarum, regnorum, locorum sunt voces quas non intelligunt nisi sapientiores illorum, voces enim illae involvunt plura arcana rei quae significatur per nomen, quae evolvere non possunt alii quam qui illa arcana sciunt, et quantum sciunt tantum vident; nam voces et scripturae in coelo tales sunt ut una vox possit comprehendere plura arcana, qualia sunt in coelo intimo, sunt enim involuta illi voci per vocales quoad sonum et per consonantes quoad intellectum.