5970. De fide separata a charitate Erat quidam spiritus ex Anglia, coram quo legi preces in Anglia solennes ante sacram coenam, ut inde videret, quod in Anglia non agnoscatur fides separata [a] charitate, sed charitas, et quod qui non in illa, in damnationem veniat, ille spiritus, illa prece lecta, dixit quod non aliter crediderit, quam quod omnia illa sint fides, quare dictum est, quod si illa sint fides, quod non separari possit fides a vita, cogitavit de ea re, et dixit quod quidem cogitaverit aliquid de fide, sed nunc percipiat quod fides sit eadem cum vita; postea loquebatur cum praedicatoribus quibusdam de illa re, et voluit scire annon fides esset ita vivere; qui quia aliter cogitaverunt, aegre potuerunt respondere nunc quod separari possit, sed quia hoc erat contra preces, dixerunt [solum] quod eruditi non ita credant, dicebat ille spiritus, annon tunc in damnationem veniant secundum verba illa, voluerunt dicere quod non, sed non potuerunt, quin dicebant quod dum legunt illas preces in Templis, quod tunc credant damnari qui non ita vivunt; volebant loqui de justificatione per solam fidem, seu quid justificatio absque tali fide quae continetur in precibus, non posset intelligere; voluerunt etiam dicere, quod preces illae essent pro vulgo seu pro simplicibus, cogitabant ut per illam religionem tenerentur in vinculis ad vivendum moraliter bene, sed hoc nec ausi sunt, quia est atheisticum quod religio sit pro vulgo; secesserunt dein et consultarunt inter se de prece illa, et quidam voluerunt ut mutarent in consentanea doctrinae eorum de fide separata et de justificatione per illam, sed audiverunt quod si hoc facerent, dejicerentur ab Ecclesia, et damnarentur secundum verba in precibus, quod est, ut sonant, ad infernum.