Spiritual Experiences (Buss) n. 5971

Previous Number Next Number See English 

5971. Ratiocinabantur dein et quaesiverunt unde tamen est quod fides separata seu sola fides appareat usque ut fides, hoc est, quod non aliter percipiant quam quod credant, sed respondebatur illis, quod sit fides scientiae, qualis est apud pueros, seu fides autoritatis quia antesignani ita dixerunt, et quod haec fides appareat sicut fides, sed quod usque non sit, est enim absque intellectu et absque voluntate, ita absque mente, absque intellectu quia dicunt credendum esse tametsi non intelligunt, et absque voluntate quia removent facta seu bona charitatis, et talis fides nihil trahit de homine seu ejus vita, quia vita hominis est vita mentis ejus; quae etiam causa est, quod qui male vixerunt, dum incipiunt ex mente sua cogitare de credendis, quod rejiciant religionem, et fiant naturalistae, at qui bene vivunt accipiant fidem et credunt; nam ante fidem omnino praecedere debet scientia et cognitio, quae tamen solum residet in memoria et inde cogitatione, ob causam ut bonum charitatis possit operari in vera ibi, et sibi illa adjungere, bonum enim habebit talia objecta, nam in inania et vacua non potest operari, et formare bonum, ita nec fidem spiritualem, quae unum est cum charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church