Spiritual Experiences (Buss) n. 5972

Previous Number Next Number See English 

5972. De Templis et praedicationibus In templis quisque novit locum suum, in illum vadit sicut sciret ex scientia, sed est ex influxu a Domino, ut credat suum locum ibi esse. - Omnes tamen simul sumti formant sicut unum hominem, quoad singula ejus, caput, pectus, brachia, lumbos, pedes, hoc quidem non sciunt, sed quia ordinatio coeli talis est, et maxima et minima in simili ordine sunt et inde in simili forma, inde hoc fit - Ex hac causa est, quod omnes unanimiter sicut unus homo audiant praedicationem; quod constare ex eo potest, si praedicator aliquid dicit, quod contranititur, tunc omnes animis renuunt, hoc est, non acceptant, hoc quoque animadvertit praedicator, nam tunc est ei renisus ut vix possit eloqui illa, et hoc cum varietate secundum renitentiam, quando autem acceptant, tunc praedicator est quasi in sua illustratione, et facile enuntiat, docet et confirmat illa. - Quando renitentia, tunc scit quidem praedicator quod inde sit, sed usque vertit se huc illuc, nempe ad illos qui in capite ibi sunt, qui in pectore, qui in lumbis. et qui in pedibus, qui in pedibus non percipiunt sicut reliqui, quare quidem coram illis potest dicere quid vult, sed non tenere potest diu visum apud illos, quare adigitur tentare variis et differenter quid incidit in auscultationem, et cum hoc invenit, hoc dein urget praedicando. - Quando aliquis praesto est, etiam si extra templum, modo audiat, et is spectat coetum, tunc cogitationes omnium variantur, ac tenentur in audiendis veris, quae si non praedicantur juste, praedicator vacillat, tentat, haeret, usque dum in vera venit, et cum illa docet, tunc auditores omnes agnoscunt et recipiunt, hoc factum est mecum, datum est a Domino ut spectarem ita, et tunc praedicator ita fecit. - Inde patuit, quod Dominus disponat omnes in Templo, per angelos et spiritus etiam supra aut extra illos secundum indolem auditorum, et secundum receptionem veri illis concordantis. - Ita loquutus sum cum quodam inde postea, ille dixit quod ex jucundo audiant et recipiant quicquid praedicator dicit, et inde quod raro sit aliqua renitetia, sed dictum ei est, quod jucundum modo ex habitu tractum admittat quicquid dicitur, sed hoc jucundum solum nihil efficit, non enim docet illos nec emendat illos, sed si jucundum sit discere vera, unde jucundum affectionis veri spiritualis, tunc hoc jucundum docet et afficit, et sic variis modis emendat, transit enim in vitam et cor, per quod dein Dominus ducit hominem, etiam quando id nescit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church