5973. De fide et amore Loquela erat cum quibusdam spiritibus de fide, et dictum illis est, quod fides et vita unum faciant, proinde quod qualis vita talis fides, et dictum, quod si velint, credant quod fides justificet, si per justificatum intelligatur etiam qui in vita, quoniam dicunt quod bona opera sint fructus fidei, et quod apud justificatum sit conatus ad bonum, vel quod fides det vitam, sed sit secundum id, illis favendi causa, an tunc possunt credere, quod fides sit si non vita, et an fides sit absque suo fructu? quare fructus et fides unum faciunt; quid fides absque fructu, nisi sit sicut arbor solum ex foliis, quam Dominus comparat ficui in vinea, quae terram infrugiferam facit, quod exscinderetur [Matth. VII: 19; XXI: 18-22]? et passim alibi; quare vita quae est fructus erit cum fide ut sit fides, alioquin non est fides salvans: et quod justificatio per fidem non sit prius quam cum vita etiam est; sit jam vel dicant fidem salvare vel vitam, sive hanc sive illam primo loco ponant, modo quod inde sciant, quod una non detur absque altera. Volebant defendere fidem separatam, dicendo quod cum fide detur conatus faciendi bonum, et quod sic fides operetur, cui responsum est, quod conatus sit effectus justificationis, seu tertius actus secundum illorum doctrinam, quid cogitandum de illis, qui nondum ad illum gradum pervenerunt? quidam dixerunt quod sint damnati, quidam quod usque salventur ex misericordia.