5976.
Quod omnes mali sint contra Dominum secundum mali gradum, non contra Patrem Fred. Gyll. Erat Fr. Gyllb. Ille a pueritia agnovit Deum, et mansit in agnitione, sed flagrabat amore imperandi et possidendi
omnia mundi, is similiter affectabat in altera vita, frequenter orando Patrem, ut det illi quod cupit, orationes ejus pluries auditae sunt, semper pro se, et quoque ex doctrina Ecclesiae quam applicabat,
sed oravit ad Patrem, et respondebatur ei a quodam spiritu, variis modis, sed post orationes semper abivit et acquisivit sibi ligas, quas cum accepit, ivit cum illis ad me destruendum, quod etiam
fecit solito per insufflationes in pectus, hoc frequentavit post orationes, cum ei diceretur quod hoc non oportet facere, sed ab eo abstinere quia a Domino tutatus, semper respondit quod non posset,
utcunque dixerunt quod Dominus et Pater unum velint, dixit quod ego impediam dominium ejus, ita quod Dominus, quem sic prorsus non modo contemsit sed etiam persequutus est; erant una nocte, qua perseverabat
in persufflando,