5977. Quod preces nihil faciant nisi vita sit Hoc ab experientia duorum, Rosenstolpe et Fredr. Gyllenb. hic quia in juventute pietatem praetulit, is dein in orationibus fuit ut prius, et credidit [quod] omnia potuisset obtinere per preces, quare multis vicibus et frequenter oravit Patrem ut obtineret quod vellet, respondebatur etiam a quodam spiritu, sed usque statim ad sua machinamenta et animum faciendi malum [rediit], et hoc ut liceret facere, erat quod toties periit, sed incassum quia non auditum ille dein secundum suam vitam delatus est.