5978. De Domino quod paene rejectus in Christiano orbe Auditum quod spiritus turbas facerent, inter quos fuerunt qui Templa in mundo frequentarent et quovis sabbatho auscultarunt praedcationes, ut vix credi posset quod tales essent, inquisitum quae turba, et perspectum quod inquirerent cum furore ubi esset Dominus, et putabatur quod ibi aut ibi esset, illuc ruerunt, et aliquem spiritum quem credebant esse Dominum inde detraxerunt, et conati sunt illum misere tractare, volentes omni nisu trucidare, hoc fecerunt cum furore, et diu; et postea inquisiverunt ubi aliquis esset qui agnosceret Dominum, et qui id se facere dicebat, illum trucidare volebant, sic pergebant ab uno ad alterum; ita testatum factum est quod Christiani hodie pejores Judaeis fuerint; erant Benzelstiernor, et plures alii.