5980. De Rege Galliae die 13 Dec. 1759 Ludowicus XIV, qui diu fuerat Rex Galliae, subito ibat sub me, et descendebat per scalas ad locum infra me paulo antrorsum2, et inde loquebatur mecum, quod ibi esset Versaillis prorsus quale fuit tempore illius, pariter lucus ante, visa paulo mihi conclavia sicut fuerant, verbo erat tunc prorsus sicut Versalies plane quale tunc et hodie est; et tunc perceptum quod veniret quasi in somnum, et tunc tacitum erat circum illum ubivis, sicut cum vigilarent super illo ut in somno ne evigilaretur, eram etiam ego et qui circum me in simili tacito, et hoc per 2 circiter horas, postea evigilatus loquebatur mecum, quod loquutus sit cum rege Galliae hodie regnante, et hortaretur eum variis quod desisteret a bulla Unigeniti, quam coram Parlamento proposuit, aliqua dixit quae cum illo loquutus est, tum quod prorsus desisteret, et quod alioquin infortunium superveniret, et quoque se in visione ei paulisper ostendit, dicebat quod tunc se reposuerit in lecto; hoc factum est 1759, die 13 Dec. circa horam octavam circiter.