5981. De Obsessoribus Sunt multi spiritus qui volunt obsidere alios, et illi dum inveniunt alios spiritus qui id volunt, implent illos et quasi intrant in totum eorum corpus, et sic prorsus obsident, agunt per illos, loquuntur per illos, et quae obsessae agitant sicut insanae; hoc visum est in una faemina, quae ad illum locum ivit ubi obsessores sunt in copia; erat in plaga septentrionali, et illa implebatur et quasi furebat, et circumjecit se undequaque, et clamavit putans a se; obsessores visi etiam exire per inferiora ejus. Sunt plura genera obsessorum; illi prae reliquis obsessores sunt, qui aliorum animos volunt captare per modum intrandi in eorum affectiones, qui hoc potuerant et fecerunt obsessores in gradu maximo sunt, prout General Liewen, et similes; sunt omnes illi sensuales et corporei, tametsi non apparent tales in externa forma: praeterea omnes illi obsidere cupiunt, qui ita sensuales sunt, ut aegre abstrahi possint a naturalibus.