5988. De Moravianis Fui per diem et alterum cum Moravianis, qui non in priori loco infra ad dextrum, sed paulo antrorsum in simili plano, et quidam antesignanus, qui credebatur Zinzendorf, ad sinistrum ad aliquam distantiam, illi, cum dicebatur quid vera Ecclesiae, uno ore laudabant et hoc quasi cum affirmatione, sed perceptum quod prorsus nihil affirmarent, sed quod obstinate et duriter etiam tunc essent in sua doctrina contra illa; hoc adhuc plus faciebat antesignanus, sic ut credi posset, quod hoc fecisset ex affectione veri spirituali, sed usque mansit in sua doctrina, dictum ab iis quod ita fecerint in mundo, ut allicerent alios ad se, et cum se conjunxerunt cum illis eo modo, quod tantum propalent, sed caute, ex arcanis suis, quantum apparent recipere. [2] Detectum est hoc arcanum, quod prorsus negent Divinum Domini, ac faciant Humanum suum vilius quam humanum alterius, tum quod non ex Jehovah Deo conceptus sit, sed quod fuerit spurius, quod non resurrexerit cum corpore, sed quod ablatus a discipulis aut aliis, quod cum transformatus fuerit illusio inducta a quibusdam spiritibus, et plura talia quae de Domino memorantur in Verbo, negant, pervertunt, et prophanant, sic etiam Verbum Novi Testamenti simul, Verbum Veteris Testamenti non curant sicut non Verbum pro illis, haec eorum nefanda arcana coacti sunt vulgare, ut scirem quales sunt, quare illis dictum est quod diaboli sint, et pejores infernalibus, ubi omnes negant Dominum, sed non tam nefando modo, agnoscendo et prophanando, quare illos, qui se confirmaverunt in dogmatibus tam nefandis pejores illis qui in infernis sunt, et quod sors eorum non posset alia esse. [3] Quod dixerint se amavisse Dominum, quia receptus a Deo Patre pro Filio, propter passionem crucis, dictum est illis quod talis amor prorsus nihil conjungat, solum cum aliquibus simplicibus in ultimo coelo, qui non sciunt arcana illorum, sed solum percipiunt ex ore eorum quod ament Dominum, et quod brevi ab illis separentur et avellantur, additum quod amor in Dominum conjungens sit facere praecepta Ipsius, prot Ipse docet, et non talis amor, quia non conjungitur cum tam nefandis falsis, quae in illis et faciunt vitam spiritus eorum.