5989. Sed quod usque salvari possint ex illa congregatione, qui se in talibus non confirmaverunt, et plus qui nesciverunt, et crediderint Dominum ibi coli primario, et quod vita etiam simul cum fide debeat esse. [2] Narratum etiam est nunc, quod occiderint foede aliquos ex illis, qui negaverunt talia, autumantes quod sin vulgarent arcana eorum, ac sin periret congregatio, et non amplius inter Christianos esse possent. Dicebatur illis quod sint in infernis qui agnoscunt Patrem ut creatorem universi, sed nullus eorum qui agnoscunt Dominum, et quod in coelo omnes agnoscant Dominum; et quia ita Domini Divinum negant et prophanant, et simul quoque Verbum, quod illi qui se in eo confirmarunt, pessimi fiant in infernis. [4] Credunt quod cum suam fidem habent, quod sint justificati et vivi, proinde si recipiunt arcana eorum, et quod tunc omnia quae faciunt sint bonum, etiam malum sit bonum, quod etiam nefando modo explicant, sicut occidere illos qui contra religionem eorum, tum defraudare et furari, et similia, quia pervertunt illa per sinistra. [5] Postea illi clandestine moliebantur contra me necem, et erant cum homicidis, ac erant in abscondito sub me, et id faciebant. [6] Postea convocabantur omnes ex illis, et explorabantur num unanimiter crediderint quod Domino solum Humanum et non Divinum, et num prorsus rejecerint omne charitatis, et per explorationem inventum quod etiam aliqui ex illis non tale nefandum dogma habuerint, et quod nesciverint arcana illa nefanda, quare congregabantur et separabantur, et illi qui talia dogmata nefanda tenuerunt fuerint partes, quae etiam apparuerunt nigri, at pars non talis qui apparuerunt aliquantum ex luce, in qua aliquid igneum; cum separati sunt, tunc illi nefandi dati sunt multis, in servitia, et sumebant ex illis servos, et sic factum ut nusquam simul essent et facerent aliquam congregationem, sic enim molituri nefanda: reliqui etiam divisi sunt, et missi in convenientes societates, tametsi voluerunt simul esse, sed hoc prohibitum.