5991. Quomodo explorantur Spiritus etiam per vias ac sedibus in domo Explorantur spiritus variis modis, imprimis per circumversiones et inspectiones in occipitio, ubi si turpes, sciunt quod malae affectionis sint. Praeterea [1)] dignoscuntur per vias quas eunt, sciunt enim statim ad quam plagam tendunt quales sunt, nam viae illis qui vadunt apertae sunt, et non alibi, cognoscunt etiam num vadant vias quas aliis non licet tam boni quam mali. 2) Sciunt etiam quales sunt ex habitationibus eorum in urbe, nam omnes ibi habitant secundum quale eorum, hoc ex plagis et ex distantia a centro. 3) Similiter stant in coetibus et 4) similiter sedent in Templis. 5) Similiter sedent in domibus, quisque novit suam sedem in camera, et inde cognoscitur. 6) Similiter habitant in domibus, eunt enim in illam partem domus quae correspondet.