5992. Quod Dominus exuerit Humanum ex matre, ut non filius ejus esset Confirmationes hae. 1) Quod rejecerit nomen matris et dixerit "mulier," Joh: II[: 4]. 2) Quod Ipse vocaverit illam mulier" e cruce, et non "mater" [Joh. XIX: 26]. 3) Quod dixerit etiam cum illa et fratres starent foris, quod non mater [Matth. XIX: 46-50, Marc. III: 31-35]. 4) Quod non esset filius Davidis [Matth. I: 25, Luc. I: 34, 35]. Quod ubivis apud Evangelistas ubi "mater" dicitur non fuerit ex Ipsius Domini ore. 5) Quod Maria mecum loquuta etiam dixerit quod non filius ejus esse, quia omne Divinum, supra n. 5834.