Spiritual Experiences (Buss) n. 5993

Previous Number Next Number See English 

5993. De Zinzendorf Loquutus sum cum Zinzendorf, et datum est ostendere illi errores ejus enormes, et datum est videre et audire ab ipso qualis est, quod nempe 1) maxime persuasor, et quod persuasio [esset] per contestationes, quod is sciat arcana coeli, et quod nisi in ejus doctrina nemo possit in coelum venire, contestationes dirae et tales ut intrent in animos, tametsi in falsissimis est. 2) Quod loquatur cum omnibus secundum illorum religionem, sic simulans quod ex simili doctrina sit, dicebat quod sic alliciat, et quod postea inseminet arcana sua, hinc explorando prius num recipiantur. 3) Dixit, quod fides ejus sit, quod Dominus natus sit, ut sit adoptatus filius Dei, et quod sit Filius Dei adoptivus, primum credidit quod solum adoptatus sit quia passionem crucis suscepit. 4) Quod ejus Divinum sit quale est Divinum apud alios homines; nunc quod aliquantum plus, quia natus est ut adoptaretur. 5) Negat Divinum Domini ex conceptione, dicebat quod ita scriptum sit, sed usque non credunt quod ita factum; ita sunt in specie socinianismi. 6) Non volunt hoc arcanum manifestare, quia sic vocarentur Sociniani [vel] Ariani, et periret congregatio. 7) Domino tribuit peccata, et quod non plus homo fuit quam alii. 8) Vilipendebat illa quae Dominus loquutus apud Evangelistas, dicens quod sint obscura et vix alicujus sensus; et quod Paulus loquutus multo melius quam Ipse. 9) Quod non curet Vetus Testamentum, et illa omnia quae ibi sunt de Domino, cum aliqua inde de Domino produxi, non voluit audire sicut rei nihili. 10) Quod respuat omnem vitam charitatis, quia nihil conducit ad salutem, et quod non sit cogitandum de Deo quoad vitam, hoc damnabat. 11) Erat prorsus pro fide separata a charitate. Quia credebat quod is solus cum suis veniret in coelum, quia in vita per fidem, et sic quod venturus in gaudium coeleste, quaerebatur quid crederet de gaudio coelesti, credebat quod est gaudium incomprehensibile, dicebatur quod omne gaudium affectionis, et quod sit affectionis spiritualis, quia in hac inscribitur coelum apud hominem, et quanum inibi est affectionis naturalis separatae a spirituali tantum non sit gaudium coeli, credebat etiam quod venturus in supremum coelum, dicebatur ei quod nemini negetur coelum, ex adire coelum si cupit, quod etiam ipse potest si velit, ut ab actu sciat quid gaudium coeleste; quare accinxit se et intrabat societatem ubi gaudium coeleste, intrabat domum, ubi sedebat in jucundo et amaeno gloriae, sed id jucundum communicabatur reliquis in societate, quare mittebatur in domum illam, et jubebatur ut exirent societate, quia vitae eorum affectio et ejus jucundum incipiebat inde labefactari, dicebatur quod advena hoc faceret, is exploratus inveniebatur quod gloria ejus originem habebat ex se, quod tantus esset in mundo ut integram Ecclesiam stabiliverit, et sic quod ille prae aliis coelum mereretur; putabat non esse meritum in gloria sed usque erat, quare abivit: similiter factum in pluribus societatibus, et ubivis jussus abire, quia gaudia sua hebetaret et exstingueret, etiam ex eo quod contemneret omnes alios qui non ex sua religione essent, credentes illos mortuos; dictum est quod genuina gloria sit gloria usuum abstracta a se, ita solum propter usus, haec gloria est jucunditas cordis, et influit non a se et sua carne sed a Domino per coelum, et quod in hac gloria non posset esse, quia in mundo rejecerat omnem vitam usuum. Dictum ei porro quod si quotidie quaerat nusquam inventurus sit; dicebat quod loquutus sit cum fratribus suis de coelo, et quod illi quos invenit, quod habuerint coelum, sed nunc non amplius habeant, et quod quaerant et non inveniant; dicebatur illis causa, quia tales etiam cum multis aliis prius formarant sibi coelos, qui in Apocalypsi intelliguntur per prius coelum quod periit [Apoc. XXI: 1], quod etiam periit die ultimi judicii, et quod posthac non tales coeli tolerentur, sed quod omnes veniant, quo vitae seu spiritualis fides trahit illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church