Spiritual Experiences (Buss) n. 5995

Previous Number Next Number See English 

5995. Continuatio de Zinzendorf et de Dippelio In somno fuit Zinzendorf, me videns, et tunc simul Dippelium, qui apparuit sicut ferus cervus in vinculis, hunc vidit Zinzendorf et solvit vincula ejus, et in me immisit, qui irruit cum furore, volens me dilacerare et perdere, sed is tunc ab aliis dilaceratus est, et tunc veni ad immanem canem etiam in vinculis, qui etiam me laceraret, sed is irruit in cervum quod supra me, et illum male tractavit, post cervus ille immanis missus est in vincula alibi; cervus erat Dippelius, apparuit sic, et in vinculis, quod etiam apparentia, quia non licet ei circumire et populum perdere persuasione, ut in mundo, dixit Zinzendorf quod illum amaverit, sed quod animadverterit illum postea recessisse, et quod talis fuerit, ut omnes vellet lacerare et devorare, quod etiam fecerat scriptis malignis, et contra omnes, tali genio erat, dicebatur a me quod stylus ejus cum alios refelleret esset sicut plenus scientia et intelligentia, sed cum ipse retegeret sua sensa, quod fere fatuus esset, ut ubi de systematibus, de religiosis et de aliis rebus; jucundum vitae ejus fuit omnes refutare et turbas excitare. [2] Praeterea Zinzendorfiani simile dicunt de se, quod Dominus de se, nempe quod sint filii Dei, [quod] adoptati sint, quod sint absque peccatis, quod sint vita et veritas, quod Deus sit in illis ut in Domino, quod per facere et facta, intelligatur vita talis, ita quod non cogitandum sit de malis et bonis vitae, quod non spectetur aliquod malum apud eos a Deo: non volunt quod bona vitae seu bona opera sint fructus fidei, quia non a Deo attenditur vita sed fides, et quod opera nihil faciant; omnia bona opera faciunt meritoria; bona quae mutuo faciunt, vocant bona amicitiae, vocant vitam suam inculpatam quia est viva per fidem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church