5996. De putore cadaveroso ex violatione conjugii, ita ex tali adulterio, Ehrenpr. et de prophanatione Ille quocunque vadit intra sphaeram circum me, putebat sicut cadaver, et inquisitum unde hoc, et compertum etiam ex propria confessione, quod cupiditas ejus fuerit violare conjugia, persuadendo quod id nihil peccati esset, et imprimis insidebat cupido persuadendi et pelliciendi ad adulteria illas quae alioquin castae essent; patraverat etiam id, ubi potuit absque jactura famae, et ubi nihil de ea re transiret ad uxorem; violatores tales sunt in inferno cadaveroso; sed maxime putebat ex eo, quod dum juvenis amaverit bene uxorem, et detestatus adulteria, et quod postea in contrarium ivisset, et approbaverit adulteria, unde prophanatio amoris conjugialis, inde praecipue ille putor; conjectus etiam est ad infernum ubi violatores, bis, et agnoverunt eum statim. Ille cum inspectabat aliquem, producebat spiritus nefandos, a tergo et a latere, qui per phantasias educebant quasi uxorem, in conatu stuprandi, nefandum. [2] Hic putor obveniebat postea, quoties cum Fred. Gyllenborg simul erat, causa -