5997. Quod simplices intelligant quae non sapientes Scripsi in explicatione super Apocalypsin aliqua quae interioris intelligentiae sunt, ut de coelesti, spirituali, et naturali homine, ac de bonis et veris in ordine, quaedam uxor quae vixerat in diversorio mitt pa Tifwla Bodarna,* cum qua cum profectus sum, loquutus sum, illa in simplici fide ex corde erat, illa intelligebat omnia clare, at eruditus ibi non intellexit, imo non potuit intelligere, ita res est cum pluribus. * = in medio tabernarum Tifwlae (verga suecica)