5998. Quomodo removentur mala et falsa, et insinuantur bona et vera apud bonos et vicissim Observatum saepius quod spiritus ducantur per varias vias et in varia loca, antequam ad suum locum correspondentem veniunt, et postea per vivam experientiam instructus sum, quod mali ducantur ad societates bonas cum quibus communicationem habuerunt in mundo per vera Verbi apud eos, et quod ibi non possint esse, et discedant cum aversatione, inde solvuntur ab illis, et postea feruntur ad societates malas, quibus delectantur, cum quibus se conjungunt, ita vera et bona auferuntur, et mala et falsa arripiuntur, usque tandem cum venit in amorem regnantem; vicissim boni, feruntur ad societates non bonas, cum quibus cum non conveniunt, discedunt, et sic ab illis separantur; tunc feruntur ad societates bonas varias, et cum illis conjunguntur, cum abeunt ab illis, in conjunctione cum illis sunt, ita usque dum in affectionem suam regnantem veniunt, hoc mihi visum est cum quadam, quae in domo erat ubi bonae varii generis, cum quibus non mansit, sed usque cum illis communicationem nacta est.