Spiritual Experiences (Buss) n. 5999

Previous Number Next Number See English 

5999. Bibliothecis in coelo Admissus sum in Bibliothecam, ubi erat magnus numerus librorum, illi qui ibi erant non mihi visi sunt, sed usque loquuti mecum, dicebant, quod ibi essent Libri ex antiquis, scripti per correspondentias, interius in aliis Bibliothecis erant libri scripti ab illis qui ab antiquis Ecclesiis; et adhuc interius libri pro antiquissimis, a quibus societas Enoch vocata collegerat correspondentias, quae inserviverunt postea illis qui in Ecclesiis postea, quae Ecclesiae antiquae vocandae; erat ingens numerus qui studebant libris, et quidam ex illis eruditi fiunt, plures intelligentes, et alii sapientes. Apparebant loca seu cimelia pro interioribus Bibliothecis lucidiora et lucidiora, sed mihi et illis luce obscuriore, quia non capaces intrandi in illa sapientiae quae ibi: et quoque non datur venia illis qui in exterioribus sunt, intrandi in interiora, ex variis causis: loca ibi distincta sunt in plura secundum facultates eorum qui studebant. [2] Sunt etiam in coelis alibi etiam Bibliothecae sed non publicae sicut ibi, in coelis qui etiam student communicationem habent cum illis in publicis illis Bibliothecis, et instruuntur inde in rebus dubiis. [3] Sinistrorsum ad distantiam etiam sunt Bibliothecae in cimelia quoque distinctae, et sunt magno numero secundum omnes varietates studiorum et eruditionis inde, illi qui in theologicis student suis doctrinalibus, sed usque inde ducuntur ad recipiendum doctrinalia aliter, nam flectuntur per gradus ad veriora; sed plerique ibi non ad intelligentiam veniunt, sed ad eruditionem, quod etiam ipsi fassi sunt. [4] Sunt ibi ad latus qui non student, ita, ut per studia intelligentes et sapientes fiant, sed qui cogitant ex illis quae per objecta et per scientias hauserunt, et qui ideo non volunt legere libros, et qui solum libros eligunt qui merae memoriae inserviunt, sicut lexica et collectiones quae pro sola memoria; illis datur cogitare et a Domino datur illis appercipere quae significant, et datur concludere ad plura quae intelligentiae sunt: causa quia illis non memoria, qualis est liis, sed pro illa cogitatio. Etc. etc. [5] Explorabantur illi qui ab hodiernis, num capere possint et inde credere quod libri et Bibliothecae sint in mundo spirituali, et vix aliquis ex eruditis potuit. Dicebatur quod ibi haberent ex antiquis perplura de correspondentiis, et explicationes Verbi per sensum internum; quodque antiquissimi sapientes ibi in intimis conclavibus essent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church