6000. Quod spiritus sit sua affectio, et quod fides talis sit qualis est hominis affectio Loquutus sum [cum] spiritu quodam, qui fuerat Rex Angliae mense post obitum ejus, quod spiritus sit sua affectio, quod pateat ex eo, quod ejus facies varietur sicut cum ejus affectione vel contra illam alter loquitur, imo si prorsus contra illam quod evanescat, nec exeat per fores, nec sciatur quomodo: dein factum est, quod alicui spiritui datum sit immutare affectiones apud alium multis modis, et quod similiter variaretur facies ejus, datum est formare affectiones quae fuerunt apud eum, et tandem cum contrarium affectioni dominanti* insinuaret quod non appareret. * in ms. contra affectionem dominantem in contrarium affectioni dominanti imperfecte emendatum