Spiritual Experiences (Buss) n. 6002

Previous Number Next Number See English 

6002. De fide cum Anglis Plerique ex Episcopis et sacerdotibus Anglicanis non volunt audire aliud quam quod sola fides justificet, et quod sola fides producat bona opera, nec volunt quicquam ab hoc errore remittere, quia per varia se confirmaverunt in illo, et quia student mundo plus quam coelo; ex illo errore credunt, quod sola fides producat conatum ad bonum, quem nesciunt quod sit voluntas, et quod sic omne quod faciunt sit acceptum, bonum et vivificatum, quia homo in justitia, inde est, quod credant mala vitae illorum non illis imputari, et quod bonum vitae non possint ipsi facere nisi foret meritorium, inde nihil cogitant de vita, neque de malo ejus, neque de bono, imo nec sciunt quid malum et bonum, nisi quod in praeceptis decalogi, inde est quod nec sciant quid charitas, et quid proximus; nam quia credunt solam fidem producere bonum, dicunt omne esse bonum quod apud illos, nec [se] opus habere cogitare de faciendo bono; quum coram illis lecta est precatio eorum ad sacram coenam, haesitant, et dicunt primum, esse fructum fidei, sed quia hoc contranititur, dicunt ita dicendum est populo qui non scit arcana Ecclesiae: quare illis dictum est, quod soli antistites in erronea illa fide sint, non autem populus. - Dicunt etiam hominem agi sicut stipes ad bonum, quia Deus operatur id homine nesciente vel dormiente, sed ostensum illis quod non sicut stipes, quia accipit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church