6003. continue a Domino liberum cogitandi bonum et verum, et quod quidem appareat ut hominis tametsi sit Domini apud hominem, et quod homo ex hoc libero tanquam suo se ad Dominum convertere debeat, et facere bonum propter vitam aeternam, sed hoc non agnoverunt, dixerunt esse nihil hominis, sed responsum est, quod hoc detur homini ut suum, ut possit recipere id quod a Domino venit, et absque receptione, quae reciprocum est, nulla communicatio et appropriatio. - Praeterea datum illis explorare, quod prorsus tantum fidei sit quantum bonum talis voluntatis. [2] Dictum eis quod tunc recipiant affectionem veri spiritualem quando student bono vitae, et quod etiam tunc accipiant illustrationem ut videant genuina vera, quia bonum amat illa, et conjungit illa sibi. Alioquin non recipiunt nisi falsa, et in tenebris sunt. [3] Dicunt quod non malum faciant illi qui in Domino sunt, et inde deducunt quod quia per fidem justificati sunt, nihil malum in vita eorum sit, hoc conclusum est falsum; ita fit quando bonum vitae regnat apud hominem, et hoc non regnare potest, nisi homo propter Dominum, coelum, vitam aeternam abstineat a malis et studeat bono, tunc initiatur homo in illud, et conjungitur coelo et Domino, et tunc incipit Dominus operari bonum tam in cogitatione et in voluntate, facit ut homo reflectat super illa et intentiones suas et super facta ex illis, et cum homo in eum statum ex reflexione venit, tunc fit ille status regnans: sed nusquam potest status ille fieri regnans, et sic homo duci a Domino, per solam fidem, quae inducit credere quod non possit bonum a se facere, et quod malum ideo ei non imputetur.