6004. Cogita quisquis vult, annon quisque homo possit cogitare bonum et malum ex libero, et numne hoc liberum ei sit, tametsi non a se sed a Domino, a quo datur homini continue, tanquam sit hominis, hoc uti vult Dominus, ut sit reciprocum, et ut irradicetur homini, et quasi ei approprietur. Hoc idem est cum eo quod Ecclesia cuivis injungit, nempe ut exploret se, cogitationes et intentiones suas, sermones et facta sua, et poenitentiam agat, et vivat aliter ac prius, ut remittantur ei peccata, annon sic voluntas hominis sicut hominis adesse debet, an hoc fiat si duceretur sicut stipes, et si remitteret manum, et crederet influxum in eo operaretur conatum, homine nesciente seu dormiente. [2] Si quaerunt quid sit bonum facere, respondetur, quod sit pro fine habere bonum Ecclesiae, patriae, societatis et concivis, propter illos, et propter bonum, ita bonum facere quia in Verbo mandatum est, quod est propter Dominum; et non propter finem solum sui honoris et lucri, hic finis dominatur quando vivitur secundum doctrinam de sola fide justificante, at alter finis dominatur quando vivitur secundum doctrinam charitatis; tunc etiam fidem habet de Domino, de Verbo, de vita aeterna, alioquin non fidem habet nisi persuasivam, historicam, quae etiam est mortua. [3] Id bonum vitae est, quod facit fidem, quia vita fidei est bonum; nam bonum amat verum et sibi id conjungit, et quantum verum conjunctum est bono, tantum operatur et conjungit se bono, non ex se ut vero; sed ut tunc ex bono tunc: nam verum ex bono se conjungit, non autem verum absque bono, quia id mortuum est, est sicut corpus absque anima.