6005. Arcanum non prius notum est, quod Dominus conjungat bonum vero, in mente spirituali, seu in spiritu hominis, et quid agitur a Domino in illa mente, non venit ad manifestam perceptionem hominis, nisi solum obscure; quae perceptio fit successive manifestior, cum homo studet bono vitae, quod fit in naturali homine, hoc intelligitur per Domini verba ad Petrum, qui semel lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur [Joh. XIII: 10]: nam quantum homo operatur bona, tantum fit conjunctio spiritualis boni cum naturali, quod fit per vitam moralem, ut supra [cf. 5793-98] et hoc fit quoties homo cogitat et vult bonum sicut a se. [2] Ita quoque intelligitur Domini verbum in Apocalypsi, quod jugiter pulset januam, et quod ingrediatur apud illum qui aperit [III: 20]. Haec aperitio fit sicut ab homine, si tamen agnoscit quod a Domino. [3] Quod Dominus agat hominem ut cogitet et velit bonum sicut ex se, est ipsum essentiale reformationis, sic enim ei id appropriatur sicut suum, seu per id intrat affectionem ejus, et fit amoris, hoc reciprocum est. [4] Antistites docti affirmant omnia quae laici loquuntur de bono vitae, dicentes esse fructum fidei, at ipsi aliter apud se credunt, quod nempe non operandum esse bonum ex aliqua voluntate manifeste, quia hoc est malum quia ab homine, et quia sic vindicat sibi bonum, quare nihil cogitant de bono vitae ex origine spirituali, sed solum ex causa naturali, ut supra [6004]; inde est quod fides clericorum ita differat a fide laicorum: quale discrimen apparet evidenter in altera vita; ubi sacerdotes, qui ex ea doctrina crediderunt, dura patiuntur, et qui vixerunt secundum eam condemnantur.