6006. De Libero Audivi aliquos spiritus loquentes, et percepi tunc a Domino, quod absque libero nulla reformatio, causa quia si non in libero, non est in affirmatione rei, in qua tenetur, et sic non habet extensionem cogitationis et intelligentiae, nam credit tunc id verum esse, in quo est, et non videt opposita, verbo non est in aequilibrio spirituali, qui in eo est, is duci potest a Domino ad perspiciendum ab utraque parte, et sic videre omnia rationaliter et sic spiritualiter.