6008. De spiritibus qui inducunt somnolentiam tetram, vix somnus et non vigilia Cecideram aliquoties in statum somni tristis et tetri, et in eo statu tetra cogitavi, est enim tunc talis cogitatio somnolentiae, et evigilatus vidi spiritus praecipue ex faemineo sexu antrorsum ad aliquam distantiam, qui ludebant inter se manibus sicut qui pugnant, et dein proripiebant se in domum antrorsum, erat atmosphaera ab igneo, et spiritus simili colore, apparebant nudi; et dictum est mihi quod essent ex illis hominibus qui nihil discere voluerunt, et inde nullam affectionem aliquid sciendi et faciendi habuerunt, unde stupidae factae sunt, inde talem stuporem inducunt: prohibitum est illis exire domo antrorsum, sed usque exeunt; praeponuntur illis quidam spiritus industrii, sed illos quandoque in talem somnolentiae statum mittunt, quod vocant mittere in saccum; non abduci possunt per poenas, quia poenarum obliviscuntur: si aliqui sunt qui non obliviscuntur, separantur quia possunt aliquantum reformari; similiter illi ex iis qui dicunt se potius velle aliquid facere: reliqui mittuntur in loca deserta extra societates, ubi similes alii sunt.