Spiritual Experiences (Buss) n. 6009

Previous Number Next Number See English 

6009. De Ulrica Eleonora Die 15 Aug. 1761, tempore matutino apparuit mihi elegans currus in quo vir magnifice vestitus, et mox etiam aliqua virgo sicut ancilla facie communi cum Verbo in manu, erat Ulrica Eleonora in illo statu, tunc nesciens ego unde et quaenam, dum currus praetervectus vir vocavit eam, ut ascenderet ad se in currum, quod illa aegre faciebat, sed persuasa id fecit, vir ille fuit e Germania ex quodam ducatu ibi, qui mortuus puer, et similiter ac illa studuerat Verbo, et amaverat cognitiones veri spiritualis, sic bini vecti sunt per varias societates, et sic induerunt status illis convenientes, et quoque socios seu status conjugiales, inde in aulam magnificam [vecti].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church