Spiritual Experiences (Buss) n. 6013

Previous Number Next Number See English 

6013. De illis qui in phantasia sunt, de Kalsenio Vidi illum ex suo loco euntem ad quendam Ca. XII, cum quodam comite, ipse apparuit valde obscurus super capite viride, et comes ejus niger sicut daemon, et cum ad illum venit, dixit fastuosissime, quod magna faciat, et majora quam alius quidam, et cum explorabatur quid faceret, erant talia quae conglomeraret, quae erant vilia et fimi, haec quia ex phantasia videbat, credidit quod majora et magnificentiora essent, quam quod alii in mundo facerent, postea reversus dixit quod multa videat, quae dixit quod magnifica essent, cum tamen non erat aliquid, quia quicquid obvenit cogitationi suae, hoc videt sicut esset reale; talis factus est, quia credidit in mundo, quod homo ex propria potentia disponat omnia sua, et non Divinum, et quod naturale esset omne in mundo, et non Divinum, tametsi cum praedicavit et cogitavit de iis quae praedicaret, appareret sicut crederet Divina, sed id erat fides persuasiva quae in memoria, quae illi fidei quia erant media ad honores et ad lucra. Postea factus est Car. XII talis, et dixit quod videat omnes cogitationes in formis, tum exercitus et pugnas, nunc mirabilia alia, prorsus secundum cogitationes sui spiritus, et quod delectatus illis sicut delectatus suis cogitationibus, etiam spurcis, et dicebatur quod alii prope illum non viderint aliquid.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church