6014. De progressibus fidei quaedam 1) Primum erit informatio ex praedicatione, lectione ac Verbo, inde scientia vel cognitio credendorum, 2) inquisitio ex Verbo et ex praedicatione, tandem confirmatio ex Verbo, hoc est, eorum intelligentia, 3) quod non dubitandum, si dubitatur quod sit aliqua tentatio, post quam si vincit, fit fides fiducia, et quod vincat per quod intellectus captandus sit sub fide. 4) Denique quod veniat conatus ad benefaciendum, sed nihil ex homine, et id sicut influxus. 5) Cum in illo statu est tunc justificatus est, et nihil eum condemnat, et tunc ei appropriatur meritum Domini, et tunc Dominus reconciliat eum Patri; 6) fides imprimis salvans est fiducia quod Deus miserat filium ejus, ex qua fide omne reliquum fidei profluit.