6015. De loco ubi sensuales Car. XII Remote in septentrione juxta occidentem est locus ubi illi sunt qui mere sensuales, illi dicunt quod sciant omnia, et quod clare videant prae aliis quod ita et non aliter sit, ut quod natura sit ex qua omnia et quod non Deus, et qui rident illos, qui dicunt de talibus quae non vident et tangunt; est infernum intra infernum ibi ubi magis sensuales; quidam illuc missi sunt visuri loca, dixerunt quod in cameris illorum paene nihil viderent, quidam obscure aliquid, illi qui ibi dicebant quod videant clare omnia: et qui plus sensuales sunt, dicunt quod adhuc plura videant, ibi, hoc ibi aestimant, sunt enim magis sensuales; erant mensae, sellae, et similia; illuc missus est Car. XII, qui sensualis, et sicut illi loquutus: est quoque illis judex. Cum intus venit erat nudus, et voluit vestes, dictum ei quod vestes penderent in pariete quas assumsit, sic reliquit priora. =