Spiritual Experiences n. 6018

Previous Number Next Number See English

6018.

* De vestibus et earum correspondentia
= Cum C. XII venit in locum sensualium, tunc nudus apparuit, et voluit vestes, dictum est quod vestes penderent in pariete, assumsit primum boxor,** dein indusium, tunc vestes reliquas; per id exuit communicationem cum illis qui non sensuales fuerunt, et induit communicationem cum sensualibus, unde sensualis factus. - Simile factum est cum alio, Wolf, qui sibi nudus apparuit, sed ei datae vestes aliae, per quae communicatio adempta est cum illis, cum quibus non communicaret, et communicatio data cum illis cum quibus communicaret; vestes eorum correspondent illis. Simile apud me expertus sum, et percepi quod cum nudus communicarem cum illis qui e regno coelesti fuerunt, et cum jacerem in indusio, communicarem cum illis qui e regno spirituali. Datum etiam est mihi videre, quod pararent vestes ad correspondentias, quas possent mutare, et quod per induitionem vestium communicationes variatae sint; imprimis cum pileis et tiaris, sed haec magica sunt, quae abolentur. Verbo quisquis vestitur secundum statum ejus intellectus.
* hunc articulum conformiter auctoris indiciis huc inseruimus
** = braccas (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church