6017. De Moravianis Eram cum Moravianis, qui fassi sunt suos errores, et qui coeperunt velle recipere vera, quia vident se in misero statu, et sic non sicut crediderunt, quod illi prae caeteris venturi in coelum, loquutus cum illis de Domino, cujus Divinum nondum acceptare volebant, vocare illum Deum voluerunt sicut homines ut Aharon, vix ut angeli; agnoscebant quod vita faciat, et non sola fides, et quod bonum faciendum sicut a se, de baptismo loquutus quod id vanum fecerint, sed usque habuerint propter reformatos, et quod sancta coena esset modo sigillum, nec id fecerunt sanctum, ut alii.